2008. május 20., kedd

2008. május 18., vasárnap

circuibo civitatem

“Circuibo civitatem [Ct 3:1]. Civitas intelligitur superinfinita plenitudo deitatis quam circuire dicuntur non solum mentes mortalium sed et summorum angelorum, Ang. Hier. 7 b: ‘semper mobile’ etc. et l, ‘in circuitu Dei,’ tanquam quelibet divina invisibilia summa diligentia contemplando, non tamen divine profunditatis intima penetrantes: ideo circuire Deum vel ‘in circuitu Dei’ esse dicuntur, Ang. hier. 7 l: ‘indesinenter ambientes ipsius eternam cognitionem.’ Sicut enim intuitus aquile penetrare non potest solis substantiam, quamvis sol a multis videatur in propria specie, ita substantia divina a multis, in mente humana vel angelica non penetratur, nisi in quantum divina miseratio mentium desideria attrahendo admittit per unitionem superintellectualem ad secretiores theoriarum experientias, supra 1 [Ct 1:3], ‘introduxit me rex’.” C III, 3 A (166-167).

Test


“En ipse stat post parietem nostrum. Paries est divisio quam primum peccatum statuit inter mentem nostram et faciem divinam, excludens nos a clara et pura eius contemplatione, Isa. 59 a, Exo. 33 g, 1Cor 14 g: per speculum, Num. 24: videbo eum sed non proprie, Iob 36 f: intuetur procul, scilicet enigmatice et obscure. Post istum parietem quasi stat dilectus quando, prout permittit divisio ista, ad nos dignanter acceditm quia mentibus contemplativis, quasi per medium istius parietis obscuri, quasdam aperturas, lumini interni baiulas, dispensa mente indulget. [...] Vel parietem intellige nature nostre obicem, quia Adam, etiam ante peccatum non vidit Deum per speciem sed per speculum sive enigmate, id est de luto generis nostri interiecto.” C II, 2 D (80).