2008. május 18., vasárnap

circuibo civitatem

“Circuibo civitatem [Ct 3:1]. Civitas intelligitur superinfinita plenitudo deitatis quam circuire dicuntur non solum mentes mortalium sed et summorum angelorum, Ang. Hier. 7 b: ‘semper mobile’ etc. et l, ‘in circuitu Dei,’ tanquam quelibet divina invisibilia summa diligentia contemplando, non tamen divine profunditatis intima penetrantes: ideo circuire Deum vel ‘in circuitu Dei’ esse dicuntur, Ang. hier. 7 l: ‘indesinenter ambientes ipsius eternam cognitionem.’ Sicut enim intuitus aquile penetrare non potest solis substantiam, quamvis sol a multis videatur in propria specie, ita substantia divina a multis, in mente humana vel angelica non penetratur, nisi in quantum divina miseratio mentium desideria attrahendo admittit per unitionem superintellectualem ad secretiores theoriarum experientias, supra 1 [Ct 1:3], ‘introduxit me rex’.” C III, 3 A (166-167).

Nincsenek megjegyzések: